ATRIUM

ATRIUM
I.
ATRIUM
apud Romanos quoque templis adici solitum est, Corippus l. 3. num. 1.
---- Apostolici subeuntes atria templi.
Hinc Atrium Minervae, in region. 8. Atrium Libertatis in 13. region. apud Victorem: quod Gracchus ex multatitia pecunia erexit, Tit. Livius Dec. 3. l. 4. in princip. ubi publica acta signabantur. Idem Dec. 5. l. 3. Dedicatio illius incidit in Eidus April. Ibidem et Bibliothecam fuisle, colligitur ex Ovidio Trist. l. 3. eleg. 1. v. 71.
Nec me, quae doctis patuerunt rima libellis,
Atria, Libertas tangere passa sua est.
In monte Aventino exstructum ait Festus Pompon. l. 10. auctorem eius Asinium facit Pollionem C. Sueton. in Aug. c. 29. In eadem region. 8. Vestae atrium celebratur, apud Servium in Aeneid. l. 7. quod a templo remotum erat, cum reliquarum omnium Aedium sacrarum Atria ipsis templis contigua eslent. Sed et privatorum profanae aedes iis instructae erant, de quorum longitudine, latitudine et struendi ratione, vide Vitruvium Pollion. l. 6. c. 3. Imo in una domo, plura aliquando fuêre, quibus vicina aut iuncta cubicula erant. Spatia Atrii intercolumniis seu peristyliis distinguebantur, Claudian. in Ruffin. l. 2. v. 136.
---- ---- Purpureis offulta columnis
Atria.
Cereis insuper, aereisve aut matmoreis Maiorum imaginibus decorabantur, ut patet ex Seneca de Benef. l. 3. c. 28. Plin. l. 35. c. 2. etc. Hinc Martialis l. 4. epigr. 40. v. 1.
Atria Pisonum stabant cum stemmate toto.
Imo et pretiosa quaeque clarorum virorum monumenta, ibi habebantur: ascendebatur autem in illa certis gradibus; Martial. idem l. 12. epigr. 3.v. 10.
Atria sunt illic Consulis alta mei:
Solebantque aurô five aureis laminis et bracteis incrustari, ac velis regi seu suspensis tapetibus ornari: Unde Corippus de Iustino min. l. 3. num. 7.
Clara superpositis ornabant atria velis.
Vel certô Encaustices genere pingi, de quo suô locô etc. Vide quoque Aliquid infra, voce Pegma. Pinacothecis illis seu tablinis, in quibus Maiorum imagines Nobilibus concessum erat exponere, claudendis, conservandis ac in funebrem comitatum efferendis, servi praeerant,
quos ab atrii cura Atriensis vocabant: Horum officium, iuxta Columellam de R. R. l. 12. c. 3. supellectitem et ferr amenta detersa nitidare, atque rubigine liberare, ceteraque sirefectionem desiderarent, fabris concinnanda tradere. Meminit Phaedrus versibus supra cit. De iisem vetus Glossarium Latin. Atriarii seu Atrienses, sunt custodes atrii. Fuit autem Atrium prima domûs pars, teste A. Gelliô l. 16. c. 5. (unde male cum Impluvio confunditur, loco subdiali, in medio aedium) inter vestibulum et aedes, neque prominentes solum pinnas, sive ut Vitruvius appellat, alas, sed etiam laquearia habebat etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom ad Ioh. Rosim Antiqq. Rom. l. 1. c. 13. In iis mulieres Romanorum opera sua perficere solitas, ex Aruobio adv. Gentes l. 2. discimus, Matresfamilias vestrae in Atriis, operantur domorum, industrias testificantes suas; et C. Nepote Praefat. Cuius (Romanorum) Materfamilias non primum locum tenet aedium? h. e. non stat εν προθύρῳ, in atrio, seu aula, ut Horat. vocat. Quem antiquum Romanorum morem tetigit Commentariô ad Vegetium l. 1. c. 7. Stewechius, ubi et Graecis contrarium placuisse docet. Plura apud Festum voce Andron, Asconium in Milonianam, Lipsium Elector. l. 1. c. 7. et aliquid infrâ voce Oecus. Apud Graecos, Templorum, Christo dicarorum, Atrium Νάρθηξ dicebatur, opposita Sacrario, totâ Templi longitudine interiacente; eratque ad Occidentem, sicuti Sacrarium ad Orientem. Porticus nempe vel Arrium, ante Basilicam ad deambulandum factum, ram longum, quam ipsum Templum latum, continenti aedificiô cum Templo et eôdem ambitu clausum, ab ipso tamen Templo veluti separatum. Nam Narthecis fores aliae â Templi foribus, et qui intra Narthecem stabant, extra Templum consistere dicebantur, uti latius videbimus infra, in voce Narthex. Ab hoc Atrio, πρόναος in Templis Graecorum Gentilium, diversum quid erat, quam vis posterior Latinicas passim ita vocet. Vide infra Pronaus. Sed et προ δόμους ac προςτάδας privata quoque aedificia Graecorum habuêre, apud quos tamen nulla Atria, uti apud Romanos etc. Vocatur autem Νάρθηξ. Atrium, apud Paulinum Ep. 33. ad Alethium: ubi de Basilica loquens, quave, inquit, praetento nitens Atrio, fusa vestibulo est. Sed hac de re vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1216. et seqq. Carolo du Fresne, in Templis Latinorum, Atria, inprimis dicta sunt veter. ea impluvia porticibus cincta, quae Aedibus sacris obversabantur, in quorum meditullio erat fons perennis aquae. Anastasius in S. Symmacho, Ante, fores Basilicae gradus fecit in Atrio et Cantharum. Cuiusmodi atrium Romanâ conluetudine Paradisum fuisse dictum, docet Leo Ostiensis l. 3. c. 26. Illud autem alyli et immunitatis iure non minus, ac ipla Aedes sacra, donatum erat. Decretio Chlotarii Regis post Legem Sal. §. 13. Nullus Latronem vel quemlibet culpabilem
--- de Atrio Ecclesiaetrabere praesumat. Quod si sunt Ecclesiae quibus atria clausa non sint, ab utraque parte parietum terrae spatium arpennis pro Atrio observetur. Vide quoque Capitula Caroli M. ad L. Sal §. 3. LL. Edwardi Confessor. c. 6. Longobard. l. 2. tit. 40. §. 5. etc. Porro Atrium portis, iisque consecratis erat clausum, Capitular. 1. ann. 819. c. 1. L. Longob l. 1. tit. 9. §. 30. 36. et Capitular. Caroli M. l. 4. c. 13. Ibique fidelium erant sepulturae. Ebrardus in Graecismo c. 11.
Atria dic aulas, eadem et caemiteria dicas,
Et loca sacrorum etc.
Vide praesatum Car. du Fresne Glossar. ut et Macros Fratres in Hierolex. nec noninfra, voce Paradisus.
II.
ATRIUM
prima pars Tabernaculi Mosaici, Altare continebat aeneum, in quo holocausta offerebantur, cum reliquo instrumento eius, crateribus, lebetibas, forcipibus, fuscinulis, palis etc. Exod. c. 27. v. 3. ac pone illud, Tabernaculum versus, labrum aeneum, cuius locô mare aeneum exstruxit Salomo 1. Regum c. 7. v. 23. ex quo aqua e 12. siphonibus seu mammis promanabat, ut duodecim Sacerdotes, ad ingtessum Tabernaculi, ex eo lavare poslent, iuxta legem Exod. c. 30. v. 18 -- 21. Ibidem Populi erat statio, ut in Sacris passim videre est. Cum vero unicum in Tabernaculo eslet Atxium, in Templo postea Salomonico varia fuêre: Nimirum I. Atrium Sacerdotum, II. Israelis, 2. Paralipom. c. 4. v. 9. quod rursus a Iosaphato divisum, in Atrium mulierum et Virorum, 2. Paralipom. c. 20. v. 5. quibus Herodis tempore, accessit quartum, pro Gentilibus ac immundis. Et quidem Atrium Gentium, quod primo occurrit, ambiebat Templum instar coemeterii et 500. cubitos in quadratura sua continebat, ac quatuor egregiis porticibus instructum erat, quarum unaquaeque triplici columnarum ordine sustentabatur. Appellabatur illud mons Templi, et Gap desc: Hebrew vel Atrium commune. Eoque intrabant Ethnici, excommunicati, lugentes et immundi. Post id locus erat, dictus antemurale, 10. cubitos latus, ab Atrio Genzium septo discretus: Et fecit lugere antemurale et murum, Thren c. 2. v. 8. Quo gentili aut immundo accedere non licebat, Actor. c. 21. v. 29. Hinc. 12. gradibus, dimidii cubiti altitudine, ascendebatur in Atrium mulierum; in quo tripudium sacrum et aquae libatio, in festo Scenopegiae, peragebatur. Erat illud 135. cubitos longum ac latum, ac in quatuor suis angulis totidem conclavia habebat, videl. Naziraeorum, leprosorum, lignorum et vim ac olei: et tres portas, ad Ortum portam dictam Ω῾ραίαν, Actor. c. 3. v. 2. ad Austrum et Boream singulas; quae suis quoque conclavibus ac porticibus instructae erant. Atque ad has posita fuêre 13. Gazophylacia. Vide Lucae c. 21. v. 1. et Marci c. 12. v. 41. 42. Inde iterum 15. gradibus ascendebatur in, Atrium Israelis; in quibus consistebant Levitae, Psalmos graduum psallentes, ipsum vero longum erat cubitos 135. latum 11. diversasque portas, variasque circumporticus habebat, et in illarum contignationibus exedras et conclavia permulta, variis usibus inservientia. Et in hoc Atrium conveniebat Populus ad cultum et sacrificia, inque eo Propherae oracula sua ex altiori suggestu pronuntiabant, 2. Chron. c. 24. v. 20. coll. cum Ierem. c. 36. v. 10. atque ibidem Christus Dominus noster Populum docuit persaepe. Vide Matthaei c. 21. v. 12. etc. Ex eo in Atrium Sacerdotum ascensus erat, gradu uno cubitali: Cui impositum erat pulpitum, quod tribus gradibus dimidii cubiti adibatur, in quo Levitarum canentium chorus. Longum id iterum erat 135. latum 11. cubitos, solisque Sacerdotibus in eo ordinarie versari licebat: in eoque Altare fuit holocaustorum, cum labro seu Mari aeneo aliisque minoribus lavacris; unde ad πρόναον seu Templi vestibulum, spatium erat 22. cubitorum, ubi Sacerdotes ministrare et confiteri solebant. Adibatur vero id 12. gradibus dimidii cubiti: sicque emensis Atriis, in ipsum Sanctuarium ac palatium Domini Gap desc: Hebrew dictum, patebat ingreslus, sed de hoc infra. Vide Fr. Burman. Synops. Theol. Part. I. l. 4. c. 15. §. 5. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • atrium — [ atrijɔm ] n. m. • 1547; mot lat. 1 ♦ Antiq. Cour intérieure de la maison romaine, généralement entourée d un portique couvert. L atrium avec son bassin central (⇒ impluvium) . 2 ♦ Anat. Cavité (d un organe). Les atriums du cœur. ● atrium nom… …   Encyclopédie Universelle

  • Atrium — • An open place or court before a church Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Atrium     Atrium     † …   Catholic encyclopedia

  • Atrium — Atrium. Die ausgegrabenen römischen Wohnhäuser bestehen in der Regel aus zwei Teilen: aus einem gegen die Straße zu gelegenen Teil, der als Geschäftslokal des Hausherrn angesehen und Atrium genannt wird, und aus einem dahinter liegenden, dem… …   Lexikon der gesamten Technik

  • atrium — ÁTRIUM s.n. 1. Curte interioară a caselor romane, de obicei înconjurată de un portic acoperit. 2. (Rar) Spaţiu deschis, înconjurat adesea de coloane, la intrarea unei bazilici. [pr.: tri um]. – Din lat. atrium. Trimis de ana zecheru, 13.09.2007.… …   Dicționar Român

  • Atrium — may refer to: *Atrium (architecture), a large open space within a building *Atrium (heart), an anatomical structure of the heart *Atrium (Cardiff), a University of Glamorgan (Wales) building in Cardiff *Atrium (band), A screamo band based in York …   Wikipedia

  • Atrium — ist: in der Architektur: der zentrale Raum eines Hauses in der römischen Architektur, siehe Atrium (Architektur) der viereckige Vorhof einer Basilika, siehe Narthex ein unter freiem Himmel liegender oder verglaster Innenhof, siehe Hof… …   Deutsch Wikipedia

  • Atrium — (Потос,Греция) Категория отеля: 4 звездочный отель Адрес: Potos, Потос, 64002, Греция …   Каталог отелей

  • Atrium — A tri*um, n.; pl. {Atria}. [L., the fore court of a Roman house.] 1. (Arch.) (a) A square hall lighted from above, into which rooms open at one or more levels. (b) An open court with a porch or gallery around three or more sides; especially at… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Atrium — (Валанс,Франция) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: 20, rue Jean Louis Barrault, 2600 …   Каталог отелей

  • Atrium — (Рига,Латвия) Категория отеля: Адрес: Slokas iela 28 3, Рига, LV 1007, Латвия …   Каталог отелей

  • atrium — UK US /ˈeɪtriəm/ noun [C] (plural atria, or atriums) ► a large open central area in a public or commercial building, often with a glass roof, and sometimes containing plants and a pool: »The 130,000 square feet of office space surrounds an atrium …   Financial and business terms

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”